monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 212, 1
Asarum calidum existit et siccum, ac quasdam vires pigmentorum habet, quia viriditas eius suavis et utilis est, ita quod homo qui diu languet et cui caro deficit, cum ea calefactam aquam biberet , et aut in pulmento, aut cum carnibus, aut cum tortellis coctum saepe comedat, et multum ei proderit, quia bonus succus eius hominem interius sanat . Et si quis lixiviam cum ea facit, et tunc caput cum illa frequenter lavat, infirmitates bonis viribus suis de capite illius fugat, et prohibet ne infirmetur. Sed et cui mali humores caput velut fumus fatigant, ita quod etiam aures eius quemadmodum sonus aquarum tinniunt, Asarum in calida aqua fervere faciat, et expressa aqua, ita calidum capiti suo circumponat, et eadem herba fumum, qui in capite illius est per bonas vires suas minuit, et auditum in auribus eius aperit.